라틴어 문장 검색

est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 122:1)
cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:3)
ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit,
또 갈고리와 쟁반과 잔을 만드는 데에 필요한 순금에 대해서도 알려 주고, 금 대접들도 각 대접의 무게대로, 은 대접들도 각 대접의 무게대로 알려 주었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 28장17)
Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt.
일을 맡은 사람들이 제대로 일을 하여 보수 공사가 그들의 손에서 잘 진행되었다. 그래서 그들은 하느님의 집을 원래대로 복구시켜 견고하게 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장13)
"Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis".
“정녕 우리의 적은 멸망하고 그들에게 남은 것은 불이 삼켜 버렸다네.” (불가타 성경, 욥기, 22장20)
Iuravi et statu custodire iudicia iustitiae tuae.
제가 맹세하고 실천하니 당신의 의로운 법규를 지키기 위함입니다. (불가타 성경, 시편, 119장106)
Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
신자들에게 상기시켜, 통치자들과 집권자들에게 복종하고 순종하며 모든 선행을 할 준비를 갖추게 하십시오. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장1)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
이로써 첫째 성막이 서 있는 동안에는 아직 성소로 들어가는 길이 드러나지 않았음을 성령께서 보여 주시는 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장8)
Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum.
너의 자매들, 곧 소돔과 그 딸들이 예전 상태로 돌아가고, 사마리아와 그 딸들이 예전 상태로 돌아갈 때, 너와 네 딸들도 예전 상태로 돌아갈 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장55)
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:1)
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, etc. (Rom. I, 19 et seq.) Unde et Claudianus Praefectorio patricio de statu animae scribens, his meminit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:24)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
Semperque in suo statu perseverante substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:2)
Nam cum scortum, inquit, in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos erat, nocturnus inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinoribus noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:12)
Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION